ARUNDO

ARUNDO
I.
ARUNDO
Crescens, aucupii genus Veteribus in usu, vide infra Calamus Aucupatorius.
II.
ARUNDO
in Bucolicis adhibita, quam vocem vide, an Indicis cesserit, quae sacchari dulcissimum fundunt liquorem, in dubio relinquitur. Has certe et Veteres quodue habuerunt, sed artem inde conficiendi saccharum ignorârunt diu, uti videbimus infra ubi de Saccharo. Nec hodieque illam callerent Sinenses, ni Indus sacrificulus, cuius asinus arundinetum cuiusdam ingressus stragem magnam huiusmodi cannarum fecerat, damnum illatum fecreti huius revelatione luere coactus fuisser. Sed praeter has, quae exiguae sunt, alias habent Indi ac Sinenses arundines, craslas usque adeo, ut duabus tribusque manibus stringi nequeant. Ut de iis, in quibus manna seu saccharum Mambu reperitur, iam nil dicam: in Chucheu provinc. Sinensi, rivus est prope Kingning, magnis arundinum huiusmodi silvis vitescens, quarum quamplurimae species sunt. Earum omnium ferrea durities: hinc, licer intus vacuae sint, suisque nodis ac articulis distinctae, firmissimae sunt tamen ac securissime imposita onera sustinent, altitudo saepe trium aut quatuor perticarum est Truncus aut lign??? in quibusdam viride, in aliis nigerrimum; quarum hae plerunq???lidae. Amoenissimum praebent aspectum, tum folia oblonga, formâ gladioli, summitatibus nonnihil inflexis atque incurvis, tum quia toto Auni tempore virides sunt. Licet autem adeo sint durae, ut diximus, facile tamen in licia tenuissima, ac velutt membranulas, ab Artis peritis dislecantur, ex quibus storeas, capsulas, pyxides, pectines, aliaque similia utensilia minutissima conficiunt subtilissime. Ex iisdem domos suas facile construunt, iisque pro aedium minorum postibus utuntur; ex tenuioribus hastilia fiunt, cuspide praeferratâ, atque ad sexcentos alios usus adhibentur. Ad aquarum inprimis canules, ductusquestruendos, cum a natura perforatae sint, scaphas item, aptissimae habentur: ac pro tubis opticis longioribus, ob laevitatem, rectitudinem ac firmitatem, excellentes prorsus, ac singulares. Cum recens desecta talis canna comburitur, emittit aquam Medicis plurimum expetitam: Epota namque puttescentem sanguinem locôque vel casu vel percussione motum, e corpore expellit. Tenera ac primum nata, antequam folia emittat, cum carne adhibetur pro cibo, veluti rapa aut cocti cardui: quin et aceto macerata totô servatur annô, tamquam condimentum seu obsonium, ob delitias, non secus ac minores per Europam cucumeres aut foeniculum, etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 34. ut et c. 46. ubi de altero Mose in canna reperto, celebrem habes Sinensium fabulam. Item infra in vocibus Calamus, Harundo, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Arundo — Giant Reed (Arundo donax) Scientific classification Kingdom: Plantae …   Wikipedia

  • Arundo — Arundo …   Wikipédia en Français

  • Arundo — (A. L., Rohr), Pflanzengattung aus der Familie der Gräser (Gramineae Arundinaceae), 2. Ordn. 3. Kl. L., mit zweiklappigem, zwei bis siebenblüthigem, convex zusammengedrücktem Balge, zweispelzigem, an der Spitze dreispaltigem Bälglein, der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Arundo — L. (Rohr, Schilf), Gattung der Gramineen, hohe Rohrgräser mit fast holzigem Stengel und breiten, flachen Blättern. 6 Arten in den wärmern Ländern. A. Donax L, (Spanisches, Italienisches Rohr, Schalmeienrohr, Klarinettenrohr, Pfahlrohr), in den… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Arundo — L., Rohr, Gattg. der Gramineen. A. Donax L. (Pfahlrohr, das eigentliche span. Rohr), stattliches Gras der Mittelmeerländer, zu Mundstücken an Instrumenten, zu Einfriedigungen, zum Dachdecken, zu Angelruten, zur Erbauung leichter Hütten, im… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Arundo — Arundo, Rohr. A. donax, und insbesondere eine weißbuntblättr. Varietät davon ist eine wahre Zierde am Wasser in Gartenanlagen, wächst hoch und schlank, und gedeiht in jedem lockeren aber fetten Gartenboden, will aber im Winter eine Decke von Laub …   Herders Conversations-Lexikon

  • Arundo —   , arundo   Latin name for a reed, stemming from Celtic aru, water. Grows in swamps …   Etymological dictionary of grasses

  • Arundo —   Arundo A. donax …   Wikipedia Español

  • Arundo — donax …   Wikipédia en Français

  • Arundo — Género de plantas de la familia de las poáceas, orden Poales, subclase Liliidae, clase Liliopsida, división Magnoliophyta. ● Arundo brevipilis Torr. ● Arundo coarctata Torr. ● Arundo donax L. caña ● Arundo phragmites L. ● Arundo tecta Walter …   Enciclopedia Universal

  • Arundo — noun any of several coarse tall perennial grasses of most warm areas: reeds • Syn: ↑genus Arundo • Hypernyms: ↑monocot genus, ↑liliopsid genus • Member Holonyms: ↑Gramineae, ↑ …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”